- XENIUS
- XENIUSIuppiter sic dictus, quasi Hospitalis. Virg. l. 1. Aen. v. 735.Iuper, hospitibus nam te dare iura loquuntur.Meminit eius Suidas in voce Ξένιος ζεὺς. Julius Pollux Onomast. l. 1. c. 1. num. 23. Plut. l. de Exilio, Ξενίου Διοςπολλαὶ τιμαὶ καὶ μεγάλαι, Iovis Hospitalis honores multi ac magni, et in Erot. Ξένων καὶ ἱκετῶν ἀδικίαν ὀ Ξένιος ὑπακούει Κολαςτης Ζεὺς, Hospitum et supplicum iniurias Hospitalis Iuppiter audit vindex, Servius inprimis Honoratus ad virgil. loc. cit. Lycaon cum hospites susceptos necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas apposuit, versus in lupum, ostendit hospitii iura non esse violanda. Graeci τὸν Ξένιον Δία, i. e. Jovem Hospitalem, appellant. Sic M. Cicero de finibus bonor. et mal. 1. 4. JOvem tum Optimum et Maximum dicimus, cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem; hoc intelligi volumus, salutem hominum in ejus esse tutela. Et hoc Hospitalis cognomentum Romanis fuit usitatissimum. Cultus ejus quam fuerit antiquus, doceant ista Homeri verba Odyss. ι. v. 270.Ζεὺς δ᾿ ἐπιτιμήτωρ ἱκετάων τε ξένων τεΞείνιος ὃς ξείνοισιν ἅμ᾿ αἰδοίοσινὀπηδεῖ.Iuppiter ultor est supplicumque hospitumque,Hospitalis, qui hospitibus simul verecundis opitulatur.Ad quem locum vide Eustathium, et plura hanc in rem, apud Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 2. c. 5. et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.